cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum
dereliquit legem Domini et omnis Israhel cum eo
anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti
in Hierusalem quia peccaverunt Domino
cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum
nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Aegypto Lybies
scilicet et Trogoditae et Aethiopes
cepitque civitates munitissimas in Iuda et venit usque
Hierusalem
Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes
Iuda qui congregati fuerant in Hierusalem fugientes Sesac
dixitque ad eos haec dicit Dominus vos reliquistis me et ego
reliqui vos in manu Sesac
consternatique principes Israhel et rex dixerunt iustus est
Dominus
cumque vidisset Dominus quod humiliati essent factus est
sermo Domini ad Semeiam dicens quia humiliati sunt non
disperdam eos daboque eis pauxillum auxilii et non stillabit
furor meus super Hierusalem per manum Sesac
verumtamen servient ei ut sciant distantiam servitutis meae
et servitutis regni terrarum
recessit itaque Sesac rex Aegypti ab Hierusalem sublatis
thesauris domus Domini et domus regis omniaque secum tulit et
clypeos aureos quos fecerat Salomon
pro quibus fecit rex aeneos et tradidit illos principibus
scutariorum qui custodiebant vestibulum palatii
cumque introiret rex domum Domini veniebant scutarii et
tollebant eos iterumque referebant ad armamentarium suum
verumtamen quia humiliati sunt aversa est ab eis ira
Domini nec deleti sunt penitus siquidem et in Iuda inventa sunt
opera bona
confortatus est igitur rex Roboam in Hierusalem atque
regnavit quadraginta autem et unius anni erat cum regnare
coepisset et decem septemque annis regnavit in Hierusalem urbe
quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis
tribubus Israhel nomenque matris eius Naama Ammanitis
fecit autem malum et non praeparavit cor suum ut quaereret
Dominum
opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in
libris Semeiae prophetae et Addo videntis et diligenter
exposita pugnaveruntque adversum se Roboam et Hieroboam cunctis
diebus
et dormivit Roboam cum patribus suis sepultusque est in
civitate David et regnavit Abia filius eius pro eo